1324 luglio 24.

Perg. I,15

Edizione documento (1324 luglio 24)
18.
1324 luglio 24, VII indizione
inedito

*In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno a nativitate eius* / millesimo trecentesimo vicesimo quarto, regnante domino nostro Roberto Dei gratia glo(riosis)simo rege Ierusalem et Sicilie, ducatus Apulie et principatus Capue, Provincie et Folcaquerii ac Pedimontis comite, regnorum / vero eius anno sexto decimo feliciter amen, die vicesimo quarto mensis iulii, septimoa ind(ictionis), apud Melfiam. Nos Nicolaus de Ca(m)pais eiusdem civitatis Melfie iudex, Ioannes de Gentili de Neapoli publicus regius° auctoritate / ubique per regnum Sicilie notarius et testes subscripti ad hoc specialiter vocati et rogati, presenti sup(ra)scripto° publico declaramus, notum facimus et attestamur quod, pretitulato die, nostram presenciam adeuntes Nicolaus de / Aresio, Nicolaus iudicis Pascalis de Loysio et Iacobus Ioannis Cici de Gaudiano nobis ostenderunt ac publice legi fecerunt quasdam litteras virorum nobilium domini L(e)onis de Porta de Salerno, militis et Iacobi de / Stella, regiorum magistrorum portulanorum et procuratorum Apulie et Pet(r)e de Catona, ducalis hostiarii, necnon Fortini dicti de Aversa et Iacobi Zalloni de Neapoli, unacum notario Laurentio Gagetano et Petracha / scrinario de [N]eapoli, statutorum super procurandis procur(atorum) bonis contumaciam feudatariorum in Apulia. Quequidem littere sigillate notis et veris sigillis predictorum domini Iaonnis et aliorum superius nominatorum cum eo, / cum inserta in eis forma quarundam regalium litterarum non oblitarum, non abrasarum, sed omni prorsus vitio et suspitione carentes erant per omnia tenoris et continentie infrascripte: [vedi sotto doc. 17 e 16, inserto]. / Ad quarum litterarum exequutionem, prefati Nicolaus de Aresio, Nicolaus iudicis Pascalis et Iacobus Iohannis Cici commissarii cupientes procedere, cum omni reverentia / tam debite quam devote, nos ex regia parte requisiverunt expresse eorum° rogaverunt actente, nostrum super hoc officium implorando, et unacum eis inquisitioni faciende per eos de exequutione / dicti casalis et totale exequutione litterarum ipsarum interesse personaliter deberemus, visuri et audituri totum processum per eos in premissis habendum ac facturi exinde de exequutione / litterarum ipsarum, cum tota earum forma, duo puplica consimilia instrumenta iuxta ipsarum litterarum continentiam et tenorem, quorum commissariorum requisitioni et rogatui° rationabiliter annuentes / et maxime quia in premissis […] negotium tangebatur predictis inquisitioni et exequutioni totali faciendis per eos cum eisdem commissariis seu exequutoribus personaliter afuimus eaque fide / vidimus oculata tenoris predicte inquisitionis et processus habitus per eosdem exequutores in premissis sunt pro omnia infrascritte videlicet: die vigesima quarta mensis iulii dicte septime inditionis, / Melfie. Nos […] Tomasius de Blasio de Melfia testis iuratus et interrogatus si predictum casale Gaudiani fuit et est exemptum et liberum ab omni prestatione feudalis servicii vel adohe, prestandi seu prestande / regie curie, [dixit] quod sic. Interrogatus in eam sciens dixit quod […] ipse interfuit inquisitioni facte de mandato regie curie de execptione predicti casalis et repertum fuit legitime per inquisitionem ipsam prefatum casale esse / seu fuisse penitus liberum et exemptum ab omni prestatione dicti feudalis servicii […] adohe; item dixit quod ipse vidit et legit pluries dictum privilegium prefati quondam domini ducis Rogerii plumbea / bulla pendenti munitum, omni prorsus vicio et suspitione carens, in quo continetur qualiter casale ipsum datum et concessum fuit per prefatum quondam dominum Rogerium prefate Maiori ecclesie Melfiensi, liberum et excemptum ab omni / prestatione feudalis servicii vel adohe. Interrogatus de loco ubi fuit facta inquisitio dixit quod in dicta terra Melfie; interrogatus de tempore dixit se non recordari. Dominus Guillelmus Bacharius miles de Melfia, testis / iurat et interrogatus super predictis dixit quod predictum casale Gaudiani fuit et est exemptum et liberum ab omni prestatione dicti feudalis servicii vel adohe et hoc vidit et legit omnes°° in / predicto privilegio predicti quondam domini ducis Rogerii et a tempore cuius contrarium fere hominum memorie non existit, dicta Maior Melfiensis ecclesia fuit et est in possessionem seu quasi exeptionis / et libertatis pro predicto casale seu in ipso casali a predictis feudali servitio vel adohe. Iudex Guillelmus de Ambrosio de eadem terra Melfie, testis iuratus et interrogatus super predictis / dixit per omnia ut proximus. Notarius Maffeus […] de Melfia, testis iuratus et interrogatus super predictis dixit per omnia ut proximus. Iudex Pandulfus de Donnadeo de Melfia, testis iuratus et interrogatus / super predictis dixit per omnia ut proximus. Notarius Urso Barallus de Melfia, testis iuratus et interrogatus super predictis dixit per omnia ut proximus. Iudex Philippus de Lania de Melfia, testis / iuratus et interrogatus super predictis dixit per omnia ut proximus. Iudex Ioannes de Teoda de Melfia, testis iuratus et interrogatus super predictis dixit per omnia ut proximus. Iudex Agustinus Spe/ciarius de Melfia, testis iuratus et interrogatus super predictis dixit per omnia ut proximus. Iudex Loisius de Cisena de Melfia, testis iuratus et interrogatus super predictis dixit per omnia ut proximus. / Petrus Mala Mirenda de Melfia, testis iuratus et interrogatus super predictis dixit per omnia ut proximus. Magister Iacobus Speciarius de Melfia, testis iuratus et interrogatus super predictis dixit per / omnia ut proximus. Magister Franciscus de Alessandro de Melfia, testis iuratus et interrogatus super predictis dixit per omnia ut proximus. Ancelmus Franciscus de Melfia, testis iuratus et interrogatus super predictis / dixit per omnia ut proximus. Alarumus de Ambrosio de Melfia, testis iuratus et interrogatus super predictis dixit tantum inde scire quod ipse testis pluries audivit dici et teneri communiter ab hominibus / dicte terre Melfie et aliorum locorum et terrarum vicinarum et vicinorum ipsum quod dictum casale Gaudiani fuit et est exemptum ab omni prestatione dicti feudalis servicii vel adohe et / quod de ip[s]a exeptione dicta Melfiensis ecclesia habet quondam ut dicitur privilegium factum ei per dictum quondam dominum ducem Rogerium, bulla plumbea communitum et quod alias facta fuit inquisitio de exceptione / dicti casalis de mandato regie curie et inventum fuit per inquisitionem predictam dictum casale fore et esse debere exemptum a predicta prestatione feudalis servicii vel adohe. Interrogatus de / tempore quod audivit dici predicta, dixit quod ab annis triginta et ultra. Franculus de Grarramo de Melfia, testis iuratus et interrogatus super predictis dixit ut proximus, excepto de tempore de quo dixit / quod ab annis [quadriginta]. Petrus de Casali de Melfia, testis iuratus et interrogatus super predictis dixit per omnia ut proximus. Et quia tam per depositiones et dicta testium predictorum iuratorum / legitime quos una cum predictis exequutoribus recepimus et examinavimus diligenter semotum unum post alium in secreto, ut moris et iuris est, ipsaque in scriptis fedeliter redacta fuerunt per / me notarium supra dictum […] per tenorem et specialem inspectionem privilegii memorati iuris debita sopraleguitati vallatis que nos qui supra iudex et notarius unacum exequutoribus supradictis vidimus et legimus di/ ligenter plene constitit […] casale fore exemptum et liberum ab omni prestacione feudalis servicii vel adohe quod quidem privilegium est per omnia tenoris et continentie subsequentis [vedi sotto doc. 3, inserto]. Prefati exequutores s[e]u comissarii ipsius casalis possessione cum fructibus exinde medio tempore perceptis memorato domino episcopo recipimus auctoritate et potestate predicti litterarum regalium restituerunt / et principaliter resignarunt in processu omnem per eosdem dominum Ioannem Iacobum de Stella et Petrum de Catone et alios superius nominatos habitum in predictis in irritum revocarunt regie curie, reservato quod / si processu temporis inveniatur dictam ecclesiam seu eius presulem ad aliquod pro casali predicto ipsi curie teneri servicium vel adoham seu illud diminuti prestasse, ad hoc cum pena statuta intalibus / dicte curie teneatur intentibus [ita]que predicti Nicolao de Aresio, Nicolao iudicis Pastalis et Iacobo Ioannis Citi exequutoribus seu commissariis fieri de exequutione litterarum ipsarum cum tota earum forma / duo publica consimilia instrumenta uno quorum eis retento in eorum computo producendo per eis prefatis domino Ioanni et aliis superius nominatis cum eo sit evestigio destinandi facta sunt exinde / ad certitudinem dicte curie et predictorum exequutorum et comissariorum cautelam per me predictum notarium predicta duo publica consimilia instrumenda retinenda et describenda iuxta ipsarum / litterarium continentiam et tenorem, signo meo solito signata, signati et predicti iudicis et subscriptorum testium subscriptionibus roborata. Que scripsi ego predictus Ioannes publicus / ubique per regnum Sicilie notarium qui edicti rogati interfui ipsaque modo consueto signo signavi. Iudex Ioannes Campaninus de eadem terra Melfia testis iuratus et interrogatus super predicti dixit per omnia / ut proximus. Notarius Zafredus de Tresauro de Melfia testis iuratus et interrogatus supra predictis dixit per omnia ut proximus. Nicolaus de Ambrosio de Melfia testis iuratus et interrogatus super predictis dixit per omnia ut proximus. Franciscus de Comestabulo / de Melfia testis iuratus et interrogatus super predictis dixit per omnia ut proximus. Iudex Martinus Zanzalis de Melfia testis iuratus et interrogatus supra predictis dixit per omnia ut proximus. Iacobus Benignus de Melfia testis iuratus et interrogatus super predictis / dixit per omnia ut proximus. Franzonus de Grusa de Melfia testis iuratus et interrogatus super predictis dixit ut proximus excepto de tempore de quo dixit quod ab annis viginti.
† Ego Nicolaus de Campais qui sopra Melfie regalis iudex
† Ego Petrus de Tammaris de Melfia testis sum
† [Ego] Nicolaus Beginus de Melfia testis sum
† Ego Ioannes de iudice Pastalis de Melfia testis sum
† Ego Andreas de Franculo de Melfia testis sum
† Ego Franciscus de iudice Chanzulus de Melfia testis sum
° Così A;
°° Dubito della lettura.

Edizione inserto (1076 febbraio 19)
17.
1324 luglio 17, VII indizione.
inserto

Ioannes de Porta de Salerno, /miles et Iacobus de Stella regii magistrii portulani et procuratores Apulie et Petrus de Cathona hostiarius ducalis, necnon Fortinus dictus de Aversa et Iacobus Zellonus de Neapoli, unacum notario Laurentio / Gagetano et Petracha scriniario de Neapoli, statuti super procurandis statutis procuratoris bonis contumaciam feudatariorum in Apulia Nicolao iudicis Pascalis de Loysio, Iacobo Ioannis Cici et Nicolao de Aresio de / Gaudiano amicis eorum salutem et dilectionem sinceram. Nuper a regia magestati quasdam recepimus litteras in hac forma: [vedi sotto doc. 16 ]. [...] quarum regalium litterarum exequutionem cupientes procedere reverenter, nec ad exequendum easdem possumus personaliter interesse aliis curie serviciis occupati, exequutionem illarum vobis de / quorum fide sufficientia et legalitatis laudabile testimonium est perhibitum coram nobis duximus pro parte curie et nostra fid[u]cialiter commitenda vobis in regia parte commissa nobis auctoritate° […] / [...] forma prestitarum regalium litterarum diligenter [attenta] et in omnibus inviolabiliter observata, quia quesitis regestris regalibus non est inventum huc usque prefatam ecclesiam seu presulem ad ali[…] / pro casale predicto regie curie teneri servicium vel adoham, constito vobis prius de exencionne casalis predicti in alia circa hoc in contrarium rationabilis subsit quam nobis evestigio nuncetis / per nos sicut nobis iniungitur magestati regie intimandum possessionem casalis predicti cum fructibus si qui exinde medio tempore sunt percepti prefato episcopo seu eius procuratori vel nuncio auctoritate / presentis restituere et resignare curetis, omnem processum per vos et alios socios vestros habitum in premissis in irritum sine dilationis prepedio revocetis regie curie, reservato quod si processu temporis / inveniatur dictam ecclesiam seu eius presulem ad aliquos pro casale predicto ipse curie teneri servicium vel adoham seu illud diminuti prestasse, ad hoc cum pena statuta in talibus dicte curie / teneatur actentius curaturi quod in exequuntionem presentium nullam comitatis desidiam sive fraudem cum vobis super premissis omnibus totaliter pro parte dicte curie incumbamus facientes fieri de / exequutione presentium cum tota earum forma duo publica consimilia instrumenta quorum uno vobis retento in vostro computo producendo, relinquo nobis evestigio destinetis. Data Baroli die septimo / decimo iulii, septime indictionis. ° In B è presente una lacuna che interessa la seconda metà del ventunesimo rigo e il primo terzo di quello successivo rendendo impossibile la lettura;

Edizione inserto (1076 febbraio 19)
16.
1324 giugno 24, VII indizione.
inserto

Robertus dei gratia rex Ierusalem et Sicilie, ducatus Apulie et principatus Capue, / Provincie et Forcalquerii ac Pedimontis comes iusticiario Basilicate, necnon super procurandis statutis procuratoris bonis contumaciam feudatariorum ipsius provincie fidelibus suis gratiam suam et bonam voluntatem. / Venerabilis pater Guilermus Dei gratia episcopus Melfiensis, consiliarius et devotus noster nobis nuper exposuit quod tu iustitiariea pretextu [cuius]dam mandati Caroli primogeniti nostri carissimi ducis Calabrie, / nostri vicarii generalis sub data Neapoli anno domini millesimo trecentesimo vicesimo quarto, die vicegimo octavo iannuarii, septime inditionis tibi directi eum possessionem casalis quod dicitur Gaudianum de decreta et provincia° / destituisti procur(atorem) vosque pro eiusdem part(iculariter) cur(ie) procuratis in ipsius episcopo et eius ecclesie preiudicium et gravamen; et cum presul idem prefatum casale concessum utique Maiori ecclesie Melfiensis per clare memorie Roge(rii) / duce ab omni prestatione feudalis servicii vel adohe exentum et liberum asserat fuisse concessum, sicut per privilegium ducis eiusdem plumbea bulla pendente munitum possit inde constare, restitui sibi / casale prefatum pro ipsius ecclesie sue parte a nobis humili[ter] imploravit . Nos autem ecclesiarum iura quantum bono modo possumus protegere disponentes, fidelitati vestre presentium tenore mandamus quatinus, quia quesitis regestris regalibus non est inventum huiusque prefatam ecclesiam seu presulem ad aliquid pro casale predicto curie nostre teneri servitium vel adoham, constito vobis prius de exemptione casalis predicti [nisi]°° alia / circa hoc in contrarium rationabilis eam subsit quam nobis [e]vestigio°°° nunciatis possessionem casalis predicti cum fructibus si qui exinde medio tempore sunt percepti prefato episcopo seu eius procuratori vel nuncio / auct(oritat)e presentium restituere ac resignare curetis, omnem processum per vos habitum in predictis [in irritum, sine] dilationis propedio revocantes, nostre curie reservato. Quod si processu temporis inveniatur dictam ecclesiam / seu eius presulem ad aliquid pro casale predicto curie nostre teneri servicium vel adoha, seu illud [diminute prestasse ad hoc cum pena statuta in tabulis dicte curie teneantur. Datum Neapoli per Bartholomeum de Capua militem logotetam et protonotharium]°° regni Sicilie. Anno Domini millesimo trecentesimo vicegimo° quarto, die vicegisim[o]° secundo Iunii, septime ind(itionis), regnorum nostrorum anno sextodecimo. ° Così B;
°° Integrazione da Araneo, p. 216;
°°° In Araneo e vestigio.

Edizione inserto (1076 febbraio 19)
3.
1097 dicembre, V indizione.
inserto

In nomine sancte / et individue Trinitatis. Rogerius divina favente clementia dux, Roberti magnifici ducis heres et filius. In° divinum cultum et Sancte Ecclesie honorem atque utilitatem debita reverentia et ordine digno atten/dimus pr[o]fecto devotione tota circa Sanctam Dei ecclesiam diligentissimam curam et solacium adhibere debemus, ut tanto nos superna pietas gratius protegat, quanto ferventius suam ecclesiam exaltari atque tuen/[ri satagimus]. Idcirco pro redemptione anime domini Roberti supradicti genitoris nostri et anime domine Cykelgarde genitricis nostre et pro salute nostra concedimus Melfiensi ecclesie in honorem Sancte et semper Virginis Dei / Genit[rici]s Marie Matris ecclesie edificare suoque venerando antistiti nomine Guilielmo suisque successoribus ecclesiam Sancti Angeli Michaelis et casale quod dictum est Gaudianum cum omnibus villanis, iuris°° et pertinentiis / suis, [lib]eru[m] atque solutum ab omni iugo servitutis; ea ratione ut semper sit in potestate supradicti Melfiensis episcopi suorumque successorum et liceat eis inde facere omnia que voluerunt et neque a nobis aut nostris / heredibus, straticotis, iudicibus, vicecomitibus, tumarchis, plateariis vel aliquibus ministris nostre reipublice inde aliquid contrarium aut calumniam habeant, sed ut dictum est omni tempore firmiter et / absque aliqua calumnia illud [habea]nt. Quod si quis forte temerario ausu huiusmodi nostre concessionis violari extiterit sciat se compositurum auri purissimi libras viginti, medietatem camere nostre et medietatem / predicto pontifici suisque successori[bus] et habet nostra concessio semper firma et inconcussa permaneat. Test(um) vero […] nostre concessionis et Grimoaldo nostro notario scribere precepimus et nostro cum tipario plumbea / bulla bullari iussimus. Anno dominice incarnationis millesimo nonagesimo septimo, ducatus autem nostri duodecimo, mensis decembris, quinte indictionis † Ego Rogerius dux me subscripsi † signum Robirui comitis † Gullielmi comitis stabularii † signum Guillielmi de Monte † signum Henrici comitis † sigum Guillelmi de Monte † signum Trigisii † signum Radulfi comes de Lauritello † Richardi comitis de Andra † signum Lohelis de Sancta / Agatha
° Così B per si
°° Nell’interlinea

Schedatura archivistica (1324 luglio 24)
18.
1324 luglio 24, VII indizione
inedito
Redazione in pubblica e autentica forma

Segnatura: I, 15 A.S.V.
Datatio cronica: 1324 luglio 24, VII indizione
Datatio topica: Melfi
Trasmissione: originale [A]
Bibliografia: MERCATI, Miscellanea Giovanni Mercati, p. 317
Scrittore o rogatario: Ioannes de Gentili di Napoli, notaio regio

Regesto

Nicola de Aresio, Nicola iudicis Pascalis de Loysio et Giacomo Ioannis Cici di Gaudiano, agendo in qualità di commissari ad hoc deputati in virtù di un mandato loro indirizzato dai regi magistri portulani Giovanni de Porta di Salerno e Giacomo de Stella, conducono - tramite interrogazione di testimoni e visionando la documentazione – una inchiesta volta a verificare se alla chiesa cattedrale di Melfi spetta legittimamente il possesso del casale di Gaudiano, libero ed esente da qualsivoglia servizio militare e adoha verso la regia curia; terminata l’inchiesta con esito favorevole per l’episcopio melfitano fanno redigere a Ioannes de Gentili di Napoli, notaio regio, due instrumenta.

Stato di conservazione: membrana in mediocre stato di conservazione, leggermente brunita e lacunosa lungo le antiche linee di piegatura. Rigatura a secco.

Schedatura inserto (1324 luglio 17)
17.
1324 luglio 17, VII indizione
inserto

Inserto in I, 15 A.S.V.
Datatio cronica: 1324 luglio 17, VII indizione
Datatio topica: Barletta
Trasmissione: inserto [B]

Regesto

Giovanni de Porta di Salerno e Giacomo de Stella, regi magistri portulani e procuratori di Puglia, insieme a Pietro de Cathona ostiario ducale, Fortino di Aversa et Giacomo Zellonus de Napoli, al notaio Lorenzao Gagetano e a Petracca, scriniario di Napoli, essendo stati investiti da re Roberto d’Angiò danno mandato a Nicola iudicis Pascalis de Loysio, Iacobo Ioannis Cici et Nicola de Aresio de / Gaudiano di condurre l’inchiesta commissionata loro da re Roberto d’Angiò e volta a verificare se all’episcopio di Melfi spetta il possesso del casale di Gaudiano.

Schedatura inserto (1324 giugno 24)
16.
1324 giugno 24, VII indizione
inserto

Inserto in I, 15 A.S.V.
Datatio cronica: 1324 giugno 24, VII indizione
Autore: Roberto d’Angiò
Destinatario: giustiziere di Basilicata
Trasmissione: inserto [B]

Regesto

Roberto d’Angiò, re di Sicilia, ad istanza di Guglielmo vescovo di Melfi, dà mandato al giustiziere di Basilicata di condurre un’inchiesta volta a verificare se al predetto presule melfitano spetta legittimamente il possesso del casale di Gaudiano, esente da qualsivoglia dazio e servizio militare, e di non molestarlo.

Schedatura inserto (1097 dicembre)
3.
1097 dicembre, V indizione
inserto

Inserto in I, 15 A.S.V.
Datatio cronica: 1097 dicembre, V indizione
Autore: Ruggero Borsa
Destinatario: cattedrale di Melfi
Trasmissione: inserto [B]

Regesto

Ruggero Borsa, duca, per la salvezza dell’anima sua e dei suoi genitori Roberto il Guiscardo e Sichelgaita, dona alla chiesa cattedrale di Melfi, nelle mani di Guglielmo vescovo, il casale di Gaudiano unitamente a tutte le sue pertinenze.